BACULARI

BACULARI
BACULARI
in Speculo Saxon. l. 1. artic. 68. §. 1. et l. 3. artic. 37. apud Matth. Paris. ad A. C. 1251. alibique dicebantur in genere, qui baculis fustibusque caedebantur: quod Graecis recentioribus βακλίζεςθαι est. In specie vero tirones, qui in torneamentis aur hastiludiis non probe se gesserant. Idem Matth. Paris. A. C. 1248. Die vero Cinerum coeptum est torneamentum magnum apud Neubritiam ---- ibique profectô Wilhelmus, frater domim Regis uterinus, cognomentô de Valentia, tyro novellus, ut titulos Militiae sibi famosos acquireret se animosâ praesumptione ---- ingessit sed astate tener et viribus imperfectus impetus Militum durorum et Martiorum sustinere non praevalens ---- mansit prostratus et egregie, ut introductiones Milittae initiales addisceret, baculatus. Eindem morem memorat quoque sub A. C. 1226. ut et Matthaeus Westmonaster. p. 352. Ibi multi Nobiles, dum conarentur laudem Militiae promereri, prostrati, verberati, et contriti conculcabantur, apub Car. du Fresine Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”